Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/79


de dominio 337

iure gentium distincta, non introducta dominia. Nam iure naturali, cum hominibus nata, erant pro indiviso. Deinde per gradus quos diximus distincta sunt iure gentium, quas posuisse terminos agris, distinxisse dominia, aedificia collocasse, condidisse regna idem iurisconsultus ibidem narrati nempe gentes maiores, ex quibus regna fundata; non minores, quae a regnis fundatis provenere, ut libro superiore latissime demonstravimus1.

«Maiores» et «minores gentes» quae proprie?
quae per similitudinem?

[20] Qui sane locus primam nobis fecit copiam intelligendi cur «dii maiorum minorumque gentium» dicerentur, quos antea dici vulgo eruditorum audiveram, sed quid eae voces importarent nunquam ab iis intellexi: quae sane voces nisi sic ut nos distinximus accipiantur, neque hic Hermogeniani, neque innumeri de re romana loci explicari commode possunt, ut inferius videbimus. Sed et has voces romani, ut alias sane quamplurimas, ad similia significanda traxere ut maiorum minorumque gentium patricios significarent: nempe priores esse illos qui a patribus per Romulum lectis, quasi a patribus ante romanam gentem; posteriores nimirum illos qui a patribus post romanam gentem fundatam provenere. Quae duo translata pro verbis propriis, ut hactenus vulgo accepta, ingentem, ut videbimus, historiae romanae obscuritatem peperere.

Postremo proprietas nata sola animi destinatione sufficienter significata — Ipse animus, et quae sunt animi, iurisconsultis «substantia hominis» dieta.

[21] Postremo, fundatis civitatibus, «proprietatis» sive «auctoritatis» significatio ad omnium maxime impropriam pervenit, quum iura, sine ulla corporali occupatione, sine custodia, sine ullo permanenti corporeo nostri animi signo, sed sola

  1. Libro superiore, cap. C et per librum ferme universum.