Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/56

314 pars posterior - caput i

longo intervallo secundus? Tantum virum subito et ex sese factum esse, incredibile est: igitur haec quaestio pios conturbaverit animos, ne peculiaribus diluviis aliis aliae gentes demersae sint, quarum qui forte in altis montibus superfuerant, antidiluvianam sapientiam conservarint. Cui quaestioni, mundi aeternitatem adstipulanti, a christiano sapiente obviam eundum est.

Caussae cur historiae principia desiderentur.

[13] Alterum quod conficiebatur id erat: quod, si inventiones et locutiones poeticae ex peculiari poetarum ingenio et arte proveniunt et linguae sunt rerum testes, poetae communium morum et rerumpublicarum totius temporis heroici testimonium perhibere non possunt. Itaque, ut res temporis obscuri ignoratae, ita res temporis heroici falsae sunt. At enim graves scriptores omnes, in quibus praecipuus Plato, quam saepissime poetas ultimae antiquitatis adhibent testes.

[14] Principia autem temporis historici paucissima extant, atque ea ipsa tanquam antiqui orbis magna disiecta rudera: ut ille Tanais, qui, e Scythia egressus, Orientem omnem et Aegyptum quoque1 subegit; et rursum ille Sesostris aegyptius, qui per victum Orientem vicem scythis reposuit et praeterea magnam Europae Africaeque partem subiugavit, de quo sparsa per Asiam monumenta se vidisse testatur Herodotus; et uterque, uti Hercules, nihil domum nisi devicti orbis gloriam retulere.

Historiae profanae principia historiae sacrae incommoda — Historia romana convincit falsa historiae profanae principia, ut hactenus sunt proposita — Et ius gentium historiae romanae adstipulatur.

[15] Quae res, si verae essent, terrarum orbis enormem antiquitatem probarent sinensibus; quod sane christiano sapienti non est dissimulandum, sed omnino reprehendendum

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «usque» [Ed.].