Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/55


nova scientia tentatur 313

complectitur. Et utrumque hoc tempus fabulosum nobis «minorum gentium», proprie «heroicum» eruditis omnibus dictum est.

Communis criticorum omnium oscitantia.

[11] Sed huius quoque temporis res an ex vero gestae, et heroes an vere extiterint tales quales narrantur, nasutiores critici ambigunt vehementer. Nam isti sane critici beata memoria, qui numero tenent quot annis Hercules praeierit Theseo, quot Theseus Nestori, miror sane cur tam patienter illa chronologiae monstra sustineant, quibus Theseum Amphitryoni aetate aequalem putant, ex cuius uxore Alcumaena Hercules natus est: cuius gloriae Theseus studiosus, tam praeclara facinora ad illius exemplum edidit, ut «Hercules alter» dictus a Plutarcho tradatur. Qui Orpheum inter argonautas enumerant, sibique persuadeant graecum genus tam cito e feris, quas Orpheus ad lyram cicuravit, in tantum civilis vitae cultum subito pervenisse, ut rem et navalem et nauticam et longissima Aegaei Ponticique maris itinera Colchos usque pernossent. Et eundem Orpheum cum Castore et Polluce tempore coniungunt, Helenae fratribus; ut una hominum aetate graeci a ferino victu eo rerumpublicarum potentiae pervenierint, qui terra marique bello opulentissimum Asiae regnum everterent1.

Omnium eruditarum aetatum error: poesim ex electione natam et locutionem
poeticam ex electione factam aliam a vulgari.

[12] Praeterea poetas ex peculiaris naturae ingenio quodam divino fabulas excogitasse, et propria arte locutionem sibi poeticam invenisse hactenus quoque ab omnibus putatum est. Unde duo conficiuntur. Alterum, si ex privato ingenio natus et propria arte factus, in illa omnis philosophiae ruditate, omnium poetarum et, ut Plutarcho arridet, omnium philosophorum parens, Homerus, cur, post humanitatem omnibus philosophiae artibus exornatam, nemo extitit qui Homero sit nisi

  1. Vide Notas, 4 [postilla marginale].