Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/42

300 pars prior - caput xvii

Et philosophus piane non est qui conatus corporum veros esse motus negaverit1. Nam conatus est corporis, sed non a corpore; et qui corporibus conatus attribuit, idem et iis attribuat occulta naturae consilia, ingenia, studia, sympathias, antipathias.

[3] Hinc ius naturale prius brutis animantibus abnegavimus2, quae est vis corporis excita a cupiditate, quam bruta animantia non habent, sed quandam cupiditatis imaginem, quem «appetitum» dicunt, qui non est vera cupiditas, cum liberum non habeant bruta principium quod ipsorum motus subsistere valeat. Ius autem naturale posterius est vis veri et rationis3, quae in conatu cupiditatem habet, sive subsistit motum cupiditatis; et diximus ius naturale posterius priori indere formam iuris, quia ei indit immutabilitatis notam in eo quod fieri per naturam non potest, ut prius per naturam non liceat4.

Principia iuris antiquorum interpretum
conformia saniori doctrinae de grafia Dei.

[4] Quae iuris principia sunt maxime conformia saniori de gratia doctrinae. Ratio enim naturalis est, qua gentes ipsae sibi sunt lex: aeque est lumen divini vultus super omnes signatura, et immutabiliter tuetur libertatem humani arbitrii, ut possimus, si volumus, subsistere motus cupiditatis. Sed gentes, vel christianae ipsae, exsortes divinae gratiae, aliis cupiditatibus, ut humana gloria, non tam subsistunt quam deflectunt motus cupiditatis, unde edunt imperfectae virtutis facinora. Sola Christi gratia victrix praestat ut possimus prae Dei gloria recte velle; atque adeo sola virtus Dei in quaque virtute omnes virtutes praestat, quam diximus esse verae virtutis notam 5.


  1. Libro superiore, cap. LXXV, § «Atque haec» [5].
  2. Ibidem, cap. LXXV, § «Illa parte» [4].
  3. Ibidem, cap. LXXV, § «Illa autem» [8].
  4. Ibidem, cap. LXXVIII cum sequente.
  5. Ibidem, cap. XL et XLI.