Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/33

CAPUT XII1

QUAE MORALI A PLATONIS DOGMATA
CUM NOSTRIS CONSTENT, SIVE ADEO CUM CHRISTIANIS

Ut philosophia meditatio mortis?

[1] Hinc vera philosophiae defínitio a Platone tradita, quod sit «meditatio mortis», qua sensus et cupiditatem, quantum pote est, restinguamus, quo facilius vivamus ex vero et ratione.

Philosophiae finis unio mentis cum Deo.

[2] Indidem verum illud: praecipuum, immo summum, philosophiae fructum esse unionem mentis cum Deo.

Quae vita hominis divina? quae humana? quae bruta?

[3] Et hinc quoque illud verum: veri aeterni contemplationem vitam hominis esse divinam; ex vero aeterno agere cuncta vitam humanam; agere quaeque ex falsis sensuum vitam bruti.

Honestas pulchritudo virtutis et quanta?

[4] Postremo et illud, quod haec omnia consequitur: homini esse ex honestate vivendum, seu vivendum ex conformitate cum aeterna ratione, quam ait Plato pulchritudinem esse virtutis; eamque esse tantam intelligit, ut, si corporis oculis cerni posset, omnes virtutis amore deflagrarent.


  1. Testo: «Caput XIII» [Ed.].