Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
quinta temporis obscuri epocha | 537 |
riae, ibi deos agere indignum esse. Et ita bella gerebant pia, quia iniuriis lacessiti gerebant, tanquam pro iure ac pro diis belligerare idem esset. Hinc gerebant quoque pura, uti sacra casti tractabant; nam, uti sacrificaturi lavabant prius, ita bellaturi omnia experiebantur prius quam ad vim et arma venirent, eadem significatione qua «hasta pura» ipsis dicebatur quae ferro armata non esset. Ob quae omnia tantum priscis erat «pium purumque bellum» quantum bellum quod ob iniuriam acceptam infertur et post solennem indictionem administratur.
[37] Quem morem constantissime obtinuere antiquae optimatium respublicae, quae nunquam bella nisi iniuriis adactae sumpsere.
Iustitiae romanae caussae —
Respublicae optimatium fortes, quia iustae.
[38] Hinc romani inter innumeras respublicas Latii primum, deinde Italiae crevere, quia nullam laeserant ultro; et difficile tamen quingentum annorum spacio crevere, quia optimatium respublicae, ut innocentissimae ab aliis agebant, ita fortissimae suam tuebantur libertatem.
[39] Hinc in Hispania duae solae civitates, caussis, locis temporibusque divisae, tantas Hannibali aerumnas, vel obsessa, Saguntus, obtulit; tantum romanis, vel obsessa, Numantia, terrorem intulit: nec omnes coniunctae terrarum orbis imperium sibi armis fundarunt; unde de fortissimis populis et bellicosissimis civitatibus illud apud Florum dictum1: «Hispaniam ingentes suas vires victam sensisse».
[40] Hinc postremo unus Arminius, cattorum princeps, tot clades romanis dedit, nec unquam Germania cogitavit foederata romanum imperium excindere.
Graecae gentis mature humanitas.
[41] Quae omnia dant coniicere graecae gentis praecox ingenium et proinde praematuram humanitatem futuram, quae foedera bellorum ab troiano usque bello intellexit.
- ↑ II, 17 [Ed.].