Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
532 | pars posterior - caput xxx |
Primi in terris vieti — Verbum «vincere» quando natum? —
Primarum victoriarum clementia.
[29] Itaque primi in terris victi fuere plebes redactae, significatione propria, qua dicunt latini aliquem «vinci» precibus, donis, pro «flecti», et «animo victo» pro «infirmo». Quare primae victoriae, humanitate et legibus, non crudelitate et iniuriis, relatae sunt; unde romani in regni artibus didicere «parcere subiectis».
A «praes» primum «praemium», primum «praecium»,
primum victoriae praemium.
[30J Et ita a «praes» primum «praemium» dictum, et «precium» idem ac «praemium»1 (quod vulgo mansit latinorum), et id praecium primum victoriarum praemium fuit, plebis victae tributum. Ut autem pro duabus agrariis legibus agnita gentibus modo aequiora, modo duriora provinciarum iura, super quibus duabus legibus imperium romanum per terrarum orbem victoriis prolatum est2, diximus libro priore3 et gravius paullo inferius dicemus.
Divinus iuris circulus a Deo ad Deum.
[31] Hisque rationibus providentia divina, rebus ipsis dictantibus, hoc est rerum humanarum divino ordine semper suspiciendo, comparavi ut minores gentes, a iure maiorum gentium et iure civili communi divisim edoctae, agnoscerent bellorum et pacis iura sibi hostibusque communia, tanquam ab uno legislatore dictata, quae proinde «iura a diis orta» dixere.
Orbis terrarum una civitas,
cuius municipes solae potestates civiles sub Dei imperio.
[32] Et agnorunt ex omnibus regnis, imperiis et ex liberis civitatibus populisque, qua longe lateque terrarum orbis