Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/275


quinta temporis obscuri epocha 533

«Provincia» unde dicta? — «In provinciam redigere» unde?

[26] Neque enim «provincia» inde quod «procul victa», sed quod «prorsus victa», significatione qua «prorsus» significat «avanti», ut «rursus» «dietro», tanquam provincia esset ulterior plebs redacta. Nam, inter imperii romani initia, Satricum atque Corniculum, proxima Urbi oppida, ut cum Floro1 dicam, provinciae fuerunt. Quod ipsa locutio «in provinciam redigere» satis docet quod sit inde prolata quod principio fuerat «redigere plebem».

«Praeda» quid proprie?

[27J Haec omnia evincunt primum vox ipsa «praes», infantis linguae monosyllabum. Deinde, quod publicani, quantum pro solvendis aerario vectigalibus spondent, «praedes», quantum vectigalia habent redempta, «mancipes» dicti: ut praeda sit res manu capta, pro qua victori victus pendit vectigal aut stipendium aut tributum; unde illa diversa per provincias vectigalia, tributaria, stipendiaria praedia.

«Praedium» et «solum» quid? — Praediorum genera:
fundus, aedes — Unde iura praediorum servitutes?

[28] Itaque ex iure maiorum gentium est vox «praedium» a «praes», unde et particula «prae», italis «innanzi», «in faccia». Et «praedio» adversum «solum», ut «solum» substantia terrae sit, «praedia» sint res soli, quae veniunt sub aspectu sive soli rustici, fundus, sive urbani, aedes: unde «res soli italici», «res soli provincialis» dictae romanis mansere. Affectiones autem rerum soli «iura praediorum» dicta sunt ex iure maiorum gentium, ut praedium iuris optimi, quod manebat apud patres. Praedium iuris nexi datum plebi: nam ex iure minorum gentium, sive bellorum, translata illa, ut praedia alia dicantur «libera», alia «serva», et iura praediorum «servitutes».

  1. I, 11 [Ed.].