Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
528 | pars posterior - caput xxx |
«Servus» et «mancipium» cuius quodque iuris vocabulum?
[13] Et duo vocabula captis indita: alterum a iure minorum gentium, nempe «servus», quod victores admonet humanitatis, ut quos possunt occidere, servare malint; alterum a iure gentium maiorum, nempe «mancipium», quod victores admonet utilitatis, qui captos inter res mancipi habeant, hoc est iure optimo, iure fortissimo, iure victoriae quaesitos.
Filiifamilias rudimenta servorum — Cur in filiosfamilias
quam servos ius durius?
[14] Quod et ipsum iure patriae potestatis privatim quoque didicerant. Quo maiores gentes ius vitae et necis habebant in filios: quos cum recens natos occidere possent, putabant agnitos ac servatos, pro eo beneficio, loco rerum sibi esse oportere, et quicquid acquirerent, sibi acquiri, cum eo quoque inter utrosque severitatis discrimine: quod filiifamilias trina venditione liberarentur patria potestate, quia duplex a patribus beneficium acceperant, alterum quo nati, alterum quo servati; servi autem una manumissione liberi fierent, quia a victoribus servantur tantum. Cetera erant in omnibus et per omnia in acquisitionibus exaequati.
Clientelae manumissionis et patronatus rudimenta.
[15] Clientelae autem gentes quoque divisas ad futuras manumissiones, quae hoc iure introductae sunt, erudierant, ut eas communiter iustas adgnoscerent; quae iura patronatus manumissoribus pararent cum duabus patronatus partibus, praestatione nimirum obsequii et onerarum et assignatione. Quare ab Ulpiano liberti clientibus comparati1.
Arae postliminii iura erudiere.
[16] Et antiquissimae maiorum gentium arae futura postliminii iura inchoarunt, ut supra diximus: unde romanis postea de «postliminio receptis» mansit ipsa quoque locutio.
- ↑ Dig., IX, 3 (De his qui effuderint vel deiecerint), 5 («Si vero»), § 1.