Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/269


quinta temporis obscuri epocha 527

Ut primae civitates ad bellum fundatae?

[3] Atque hae verae sunt caussae historicae eius quod ab eruditis est observatum quidem — primas civitates ad belli artes bellicamque virtutem in primis esse fundatas — sed tanquam id esset condentium urbes consilium, quod re ipsa primos homines natura rerum edocuit. Nam1 sane satis perversum est ut urbium conditores ad bella ante omnem bellorum metum cogitarent.

Ut natura gentes docuit belli iura? — Quid bellum? — Cur ius belli? —
Cui ius belli? — Cur ius romanum inter barbaros consepultum?

[4] Iura autem bellorum et ipsa natura, per haec quae dicemus, explicavit. Nam, publicis imperiis constitutis, privata bella domi cessere, et mox publica foris orta, quae etiam «duella» dicta, ut saepius memoravimus; et ex eadem, qua primum ea vox nata est, ratione didicere gentes bella esse iuris controversias inter duas summas potestates, quas, quia inter duas summas, tertius dirimere non posset. Et sic didicerunt quod par in parem imperium non habeat; et sic duella, ut domi vetita, ita foris esse necessaria, eaque solas summas potestates gerere posse. Quo iure2 gentium, barbaris christianorum temporibus, cum de privatis iudiciis iura romana ubique consepulta iacerent, et merito iacerent (an barbarae ferocesque et natura et victoriis nationes, Europam inundantes, iura discere a victis vellent, quos ex iis legibus, et non ex contemptu legum, victos putabant?), duella per omnia Europae regna a Germanis cum antiquissimo suo vocabulo nativo diffusa sunt.

  1. Nel righino in basso alla pagina 194 dell’edizione originale, nel quale, conforme l’uso delle vecchie stampe, è anticipata la prima parola della pagina successiva, è stampato «quod», laddove la prima parola della pagina 195 è «nam». Evidentemente, nel correggere le bozze, il Vico emendò a p. 195 «quod» in «nam», dimenticando d’introdurre analogo emendamento nel righino della pagina antecedente. Le edizioni Ferrari hanno «quod nam» [Ed.].
  2. Testo: «quod ius» [Ed.].