Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/268

CAPUT XXX1

QUINTA ET POSTREMA TEMPORIS OBSCURI EPOCHA,
QUA, BELLIS INTRODUCTIS, OMNIS HUMANA
AUCTORITAS AD DEUM REDIT2

Ut natura gentes docuit belli artes? — «Oppidum» unde?

[1] Natura ipsa, seu rectius divina providentia, rebus ipsis dictantibus, gentes, ut pacis, quas vidimus, ita et belli artes edocuit: quae duxit primos hominum fontium studio in montes rupesque, unde primi pagi naturae situ muniti extitere, quae proinde «oppida» dicta. «Oppidum» enim priscis «validum», ex quo fuit «oppido» antiquum pro «valde», «valide».

[2] Inde adversus violentos extruxere aras, qualis modicus agger quo Romulum munisse urbem Romani tradit historia; unde «pugnare pro aris focisque» «pugnare pro patria» dictum mansit. Postea in primis cum plebe turbis natura extitit ordo militaris, qui plurimum valet ad vim, speciem et terrorem. Et semper ordines in comitiis habebantur, in quibus solis proinde dicebantur «quirites», quia hastati in concionibus aderant. Hinc populi optimatium in bellis postea ferme erant invidi: contra, asiani, quia sub regnis meris non conveniebant armati in comitiis, quae sub monarchis nulla habentur, disiecti pugnabant et facile vincebantur. Tum ex natura reipublicae optimatium patribus cavendum a multitudine fuit; et ita in ipsis oppidis arces fundatae. et arma ad subitos plebium tumultus in promptu. Demum, legibus poenalibus in rebuspublicis optimatium severissimis latis et severissime exercitis, terror imperii natus, qui est omnis militaris disciplinae praecipuum fundamentum.

  1. Testo: «Caput XXIX» [Ed.].
  2. Cfr. lib. I, capp. C, CXXIV, CXXV, CXXXV, CLVI, etc. [Ed.].