Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/252

508 pars posterior - caput xxvii

seditio semel Romae orta apud Livium1, tamen, in tot patrum cum plebe certaminibus, a patribus plebeium legis occisum neminem.

«Publica iudicia» cur dicta?

[15] Atque indidem criminum accusationes «publica iudicia» dicuntur, cuius rei effectus, non caussa, est ut quivis de populo ad accusandum admittatur: ut, bello indicto, cuivis civi fas est hostem occidere.

Quomodo vindicatur publica auctoritas? — Legis actio, genus:
cuius species legis actio publica, legis actio privata.

[16] Nam, iuris auctoritate constituta, uti privati asserunt dominium rerum suarum vindicatione, ita ordo, seu potestas civilis, vindicat publicam auctoritatem legis actione: ita ut legis actio, ita in genere accepta, sit vindicatio seu tutela auctoritatis. Quae2, si tuetur auctoritatem iuris publici a criminosis, qui eam publice laeserint, dicitur «imperium», quo «lege agere» dicitur lictor, cum de capite civis rei supplicium sumit; et id est quod a legibus dicuntur «crimina vindicari». Sin autem tueatur auctoritatem iuris privati, dicitur «iurisdictio», ex qua dicuntur legis actiones in specie, quam Pomponius narrat primam iuris civilis, nempe romani, partem3.

Legum imperium et iurisdictio.

[17] Quapropter auctoritatis civilis partes extitere duae, legum imperium et iurisdictio; et omne ius privatum utilitate est publicum auctoritate. Quod idem est quod iuris privati cives habent usum, potestas civilis habet dominium.

Notandum.

[18] Unde omnes qui in leges peccant, privatim reponunt restitutione vel praestatione, publice luunt poena vel mulcta.

  1. VIII, 28 [Ed.].
  2. Testo: «qua» [Ed.].
  3. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 6 [Ed.].