Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/248

CAPUT XXVII1

DE LEGUM POENALIUM ORIGINE

[1] Quomodo autem leges sunt natae, ex quibus optimatium ordines aut sant temperati aut prorsus extincti, est modo explicandum.

Principio plebi cum patribus controversia iuris nulla.

[2] Nulla plebibus erat cum patribus contendo iuris, nam patrum erat ius omne sacrum, publicum privatumque, neque plebes iis quicquam detrectabant: plebium erat vita, libertas et bona, sive agrorum commoditates, quas industria et cultura parabant. Has circa res plebes de vi et iniuriis patrum querebantur et adversus vim et iniuriam ius aequum postulabant2. Igitur vis et iniuria erat adimenda a corporibus et rebus plebeiorum.

Iniuriarum genera duo: damnum, malum — Poenarum genera duo:
duplio, talio — Talio rude poenae genus.

[3] Omnis iniuria ad haec duo genera revocatur, damnum et malum: damnum rebus, malum hominibus datur. Hinc duo prima poenarum genera in terris nata, duplio et talio: pro damno iniuria dato duplio, talio pro malo. Quo utroque poenae genere utuntur decemviri in XII Tabulis.

Iustum pythagoricum.

[4] Antiquissimis enim mortalium rudibus aequalitas simplex prius innotuit, ex qua iustum pythagoricum extat, a Py-

  1. Testo: «Caput XXV > [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 123 [Ed.].