Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/235


de diis maiorum gentium 493

hominum et dator regnorum: quod auspiciis prima regna fundata. Et aquilam, eburno scipioni impositam regium insigne, divino cultu sunt prosecuti aegyptii, a quibus fortasse minores assyrii eundem accepere morem: nam et Pharaon aegyptius et Nabuchdnesarus babylus id sceptrum gestasse narrantur, et indidem thusci tulere in Italiam, a quibus acceptum institutum romani consules conservarunt. At aquilas, vexillis pietas, et troiani et persae, et romani postremo, numina legionum coluere.

«Aquilae» etymon — «Legis» etymon.

[10] Atque heic rogo illos satis doctos viros, qui «aquilae» etymon a nobis allatum1 non satis probare videntur: dicant, quaeso, quid sit quod romanorum tempore genus aquiliferum tam ferax ut ubique et passim observaretur2, nunc vero tam rarae sint ut in regum atriis miraculi pene loco habeantur? Quodnam ab analogia rectius etymon fingi potest? Sine quo vero quod enarrat, «aquila» quid cum «aquula» et «aqua» commune habet? An ab «aquilo» subfurvo colore dictam putemus, et non potius «aquilum» colorem ab «aquila»? Cur Iovi et non Iunoni attributa, et attributa quidem cum fulmine, nisi quia sunt auspicia aëris superioris, ubi et fulmen gignitur et quo aquila, sive omnes maiores aves, ut accipitres3, milvii, grues, evolant? Unde Iupiter mens aetheris, Iuno aëris, qui a nobis spiratur, putata est? Quodnam «legis» fuerit etymon, cum leges ante omnem scripturam in terris latae sint, ut a «legendo» dici possent? Neque primae leges optimatium a «legendis» exemplis, quae nondum extabant; neque posteriores a «legendis» suffragiis, cum duumviri, ut a rege Tulio creati, eas ferrent, eam ducere possent originem. Si his omnibus fecerint satis, nostrum etymon improbent.

  1. Libro priore, ubi de primis Iegibus disseruimus [cap. CXLIX, § 3].
  2. Cosí corretto, nell'errata-corrige ms., «observarentur».
  3. Cfr. Notae, 107 [Ed.].