Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/233

CAPUT XXIII

DE DIIS MAIORUM GENTIUM EX NOSTRIS
PRINCIPIIS MYTHOLOGIA

[1] Hactenus historiam temporis obscuri, quae facem praelucet iuri maiorum gentium, narravimus: ex qua historia habebimus veram sententiam de diis qui «maiorum gentium» sunt appellati, quando demonstravimus tempus fabulosum esse temporis obscuri historiam, et poetas, theologos quidem. sed civiles, non naturales fuisse.

Chaos.

[2] Chaos, igitur, non elementorum, sed confusio sanguinum, quae sunt propria hominum dementa: nempe confusio nefariorum exlegum, deses, obscura et athea, sine diis.

Olympus — Dii duodecim.

[3] Olympus deorum sedes, qui maiorum gentium numerantur duodecim et «olimpici» proprie dicti sunt, quibus ara extructa Athenis extabat, et qui οὶ δώδεκα simpliciter appellabantur: Iupiter, Mars, Vulcanus, Apollo, Mercurius, Neptunus, Iuno, Diana, Ceres, Minerva, Venus, Vesta.

Hercules.

[4] Hercules Olympi humeris sustentator: quia optimi, quorum Hercules est character, fundarunt tῶν δωδεκῶν religiones.

Ex Chao dii, homines, heroes, mundus.

[5] Itaque ex Chao dii et homines orti, et heroes, medii inter utrosque, origine caelestes, nam ex auspiciis nati, natura mortales. Et ita ex Chao ab gentibus mundus factus est deus.