Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/230

486 pars posterior - caput xxii

provinciarum, quibus romani1, per victoriam iure optimo adempto, dominium bonitarium sub vectigali relinquebant, et omnia inter se iure naturali, pro communi generis humani captu tunc explicato, transigere permittebant2.

Quando iura privata violentiae imitationes factae — «Quirites» romani hastati — Minerva hastata — Bellona bastata — Iuno hastata dicta «Quiritis» — Mars «Quirinus» — Hasta telum heroicum — Hastati romani patres.

[27] Inde postremo cessere inter gentes vi exerceri privata iura, et successere illa violentiae imitamenta quae libro superiore3 diximus. Et in primis ex morum custodia ius nexi mancipiique abiit in celebre ius quiritium, ab eruditis omnibus tantopere excultum, neque hactenus quicquam intellectum diximus, ius patrum, ius romanorum hastatorum, qui patres hastati in concionem conveniebant: quorum nunc rectius dicimus Minervam domi, Bellonam foris, utramque hastatam, poeticos fuisse characteres. Quin et Iuno, propria dea optimatium, hastata, unde «dea Quiritis» et quandoque etiam «Quiris» ipsa appellata, et Mars «Quirinus»: heroes enim hastis pugnasse, et binas gestasse, ex Homero habemus. Quem romani maiorum gentium servavere morem, qui fortes bello spectatos milites «hastis puris», hoc est sine ferrata cuspide, donabant: quod primi heroes hastis praeacutis, sine ferro, nondum invento, armarentur. Et in exercitu romano milites primi ordinis erant «hastati»: uti nunc observamus in moribus positum gentem principem primum in agmine, primum in acie servare locum. Cetera de iure quiritium libro superiore dicta sunt4, et reliqua inferius5 dicemus.

  1. «Romani» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 104 [Ed.].
  3. Cap. CXXIV.
  4. Cap. CXXIII-CXXIV, CXXVI-XXXIII, CXXXV [Ed.].
  5. Cap. XXXI sqq. [Ed.].