Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/224

480 pars posterior - caput xxii

Mercurii mythologia — Mythologia caducei.

[9] Huius reipublicae characterem fecere poetae Mercurium, quem leges dedisse aegyptiis tradunt. Atlantis nepotem, qui caelum humeris sustinet: qui gentes religione fundarat. Eundem deorum ad homines legatum: qui primus1 a patribus agrarias ad plebes tulerat. Petasum et talos gestare alatos: quod a patribus, qui habebant auspicia, leges ferret. Sed quid sibi velint duo dracones in caduceo, uterque ad alterum conversi? Pudet heic infirmissimas philologorum referre rationes. Dicamus igitur ex nostris principiis draconem esse terrae characterem: igitur significant, alter terrae dominium bonitarium, alter optimum, quorum utrumque ad alterum spectat.

Tributorum origo.

[10] Eam frugum partem, quam poetae «decimam Herculis» dixerant, primitus coniicio vulgo dictam «tributum», quam vocem sibi genuit vocabulum «tribus». Quam proprie de plebeis dici, comitia tributa satis docent, in quibus plebei patribus suffragatione praepollebant.

Respublica «democratica» eadem ac «ex censu».

[11] Sed postea, quum Servius Tullius instituit, ut, non singulis optimis, sed publice aerario penderent omnes, dictus est «census», quem athenienses per δήμους describebant.

Erant enim δῆμοι minuti populi Atticae, ex quibus populus atheniensis constabat, qui ad comitia legum ferendarum Athenis conveniebant. Unde Bernardus Segnius, graece satis doctus, in versione Ethicorum Aristotelis δῆμον vertit «censum», ut tantum sit graecis respublica δημοκρατική seu popularis quantum «respublica per censum» instituta, cum census sit unicum eius reipublicae fundamentum, in qua honores pro censu dantur2

  1. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «prius» [Ed.]
  2. Cfr. sopra, p. 186, nota 1 [Ed.].