![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
472 | pars posterior - caput xxi |
maiorum moribus romanorum politiam, qui sacerdotes, magistrati, maritos (iure et cum imperio in uxores) et iudices appellavere «.viros».
«Arx» unde dicta? et «arcere». — «Territorium» unde?
unde «terra»?
[58] Ad hoc, quod narravimus, instar — quod principio arae cuiusque ius fuerat, ne quis profugum1 intra aram receptum laederet, — totus ager aratro designatus «arx» diceretur, et agri finis «ara»: unde «arcere» postea derivatum, ea significatione qua «territorium» dictum, quod postea, ad possessiones quoque prolatum, definitur «universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis»2. In cuius verbi enarranda origine omnes, praeter Varronem, falluntur, neque ipse Varro omnia ex vero dicit. Scribit enim3 «territorium» dictum quod magistratus intra eius fines «terrendi ius», nempe imperium, habet, et «terrere» quidem «submovere» interpretatur. Sed fallitur, dum «submovere» putat quod lictor submoveat turbam ut magistratui via cedat: cum «terrere» sit ab eo, quod inclyti terrerent violentos, qui profugos intra aras receptos persequerentur. Ex qua eadem origine ipsas «terras» appellatas esse, paullo inferius dicemus.
Quae inclytorum gloria? — Postliminii origo.
[59] Atque ea ratione inclyti gloria ceteris praestabant, qui quam latissimas haberent aras, suaque longe lateque paterent asyla, ut svevos narrat Tacitus in eo gloriam collocasse: ingentibus terrarum spatiis submotos habere hostes.
Atque huius maiorum gentium iuris propago est postliminium, iure minorum gentium introductum, quo ab hostibus capti, post suae civitatis fines regressi, priorem libertatem recipiunt;