Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/211


secunda epocha temporis obscuri 469

sim «possessiones» pro «feudis» accipiuntur; et seniorum sunt alauda, quae «allodia» vulgo dicuntur, feuda sunt vassallorum (quae in re beneficiaria est summa rerum divisio), ex eadem fortasse origine qua inter romanos postea «laudare auctorem» fuit in iudicio vocare eum a quo reus dominii caussam haberet, quae una eius obligationis pars est, qua patroni clientes lite implicitos tueri in iudicio debebant. Ex eadem fortasse origine «laudare» latinis, unde Germanis, a «Los» sive «Lauds», provenere «laudo», «laudimia», «laudum»: nam «laudimia» est pecunia quam novus vassallus patrono pendit in dominii agnitionem; «laudum» vero arbitrium sive iudicium quo de feudo caussa definitur.

«Precariae», «census».

[45] Hinc cum feudis natae precariae et census, quos primos iuris gentium contractus de rebus soli putarim: illum de re aliena possidenda pro libitu domini, hunc sub onere certae rei vel pecuniae domino in annos pensitandae.

Non ex iure romano feuda,
sed ex antiquissimis feudis romanum ius natum.

[46] Igitur, non ex scintillis romani iuris feuda, ut hactenus cum Oldendorpio putatum est, sed ex his antiquissimis clientelis et feuda et ius quiritium romanorum duxisse originem, ut libro priore1 diximus, iam satis liquido constat2.

«Fis», «Feed», «feida», «diffidare», «fida».

[47] Uti clientes pro vita et victu patronis vades fiebant, ita vicissim patroni clientibus suam praestabant «fidem»: quam vocem puto monosyllabam in illa infantia natam, «fis», cuius obliqui sint et «fidei» et «fidis», quum significat «nervum», qui χορδή dicitur graecis. Et fortasse inde quoque «feudum» dictum sit a verbo «Feed»; unde postea «feida» significavit

  1. Cap. CXXIX.
  2. Cfr. Notae, 91 [Ed.].