Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/21


de veritate christianae religionis 279

augurali protinus descendebant). Cumque homo, contemplatione veri aeterni ex mente pura, iam vitae agenda a Deo ipso discebat, deinde genus humanum corruptum contemplatione caelum de vita agendis consulebat. Hinc populus hebraeus, qui verum Deum colebat, nulla divinatione fundatus, quae est praecipua ratio cur a gentibus segregaretur, quibus, simul cum idolatria, gemina divinatio orta est. In Asia, apud chaldaeos, qui caeli errones et motu et lumine insigniores finxere deos, et ex eorum conspectu futura significabant, quae «magia» dicta est, et cuius gnari «magi», seu sapientes, appellati: in Europa, ut apud latinos graecosque, divinatio in auspiciis posita est.

Certum in natura corrupta vero in natura integra substitutum — Res divinae civiles — Res divinae naturales — Ut metaphysica religionum materia — Sapientiae integrae partes ut, corrupta natura, divisae coaluere.

[10] Atqui Dei cultus ex veri aeterni cognitione cum mente pura in homine integro aeternus fuisset, nam semper uniformis fuisset. Hinc, homine per peccatum cognitione veri ex mente pura in vitae agendis mulctato, substitutum est vero certum1; et legibus certi dii, certae cerimoniae, certae formulae verborum institutae, ut religiones, quantum in humanis liceret, aeternae essent. Quae sunt res divinae quas leges iubent, et apud vulgus respondent rebus divinis quas philosophi rationibus docent, et sunt prima et aeterna vera quae metaphysica statuit. Quare, de quibus metaphysica agit sunt populis religiones fundatae: vera hebraeis, qui unum increatum mundi Creatorem sub nulla imagine; falsae gentibus, quae mundum, mundique animam, eiusque animae mentem, seu vim motricem mundo coaevam, necessario agentem et in partibus mundi divisam, — ut, exempli gratia, vini motricem aëris Iovem, maris Neptunum — sub idolis sunt veneratae. Et ita sapientiae integrae partes duae, ut per corruptam naturam

  1. Libro superiore, cap. LXXX cum duobus sequentibus et cap. CXVII.