Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/209


secunda epocha temporis obscuri 467

ope praestandae: ut, iure obsequii, inclytum, quo vellet, cliens sequeretur1; iure operarum, eas cliens inclyto quoque praestaret. Ad cuius iuris gentium maiorum imitationem, servitute et manumissione a minoribus gentibus introducta, leges civiles de obsequio et operis a liberto praestandis patrono ob libertatis acceptae beneficium introductae sunt, et assignatio quam supra diximus. Unde Ulpianus clientes libertis comparat2.

«Familia» proprie dicta — «Famuli» — «Paterfamilias» proprie dictus.

[40] Sub his legibus obsequii et operarum clientes recepti conflavere familias, significatione nativa et maxime propria, quae hanc famulorum multitudinem sub unius patrocinio significat, proprie item «famuli» accepta voce, qua «ministrum» significat. Dicti famuli forsan a fortissimorum «fama» quam diximus, quanquam mutata primae syllabae quantitate, ut a «cluer» appellati «clientes»3. Namque erant patribus colendorum agrorum ministri, qui, quia rem familiarem plurimam facerent, patrimonio «familiae» nomen dedere. Atque ab his familiis «patresfamilias» proprie appellati sunt; ad quod exemplum postea conceptum caput legis XII Tabularum De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto».

De origine feudorum — «Vas» quid et unde? — Βάς
«Vass» — «Vassus» — «Vassallus» — «Wadium» — «Invadiare».

[41] Pro hoc obsequio, pro his operis quisque cliens inclyto promittebat ei, ubi vellet et quando vellet, se sistere. Et sic prima et monosyllaba vox orta «vas vadis», communis originis latinis, graecis germanisque. Graecis enim βάς idem significat ac latinis, nempe eum qui, in iudicium vocatus, vadere debet. Germanis autem «Vass», prima vassalli appellato fuit, unde «vassus» et «vassallus» et «wadium» (pignus)

  1. Cfr. Notae, 90 [Ed.].
  2. Dig., IX, 3 (De his qui effuderint vel deiecerint), 5 («Si vero»), § 1.
  3. Tutto questo periodo è una postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].