Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/200

456 pars posterior - caput xxi

romani cepere morem, ut forsan hac herba arcem consererent, quo facerent, exemplo primorum aggerum, sanctiorem, et ex arce verbenas sumerent, quas ferrent inter hostes legati: quae sane herba nisi communiter sancta haberetur, qua ratione sanctum significare hostibus legatum posset non plane video. Neque prave eos existimasse crediderim, qui sanguineis his virgis parricidas caedi dixere1. Nam romanos eum morem a gentibus maioribus accepisse putarim, inter quas, cum omnis caedes parricidium esset, his virgis parricidam caedebant, ut significarent eum ab ipsis rebus, quibus fas erat homines vel ab hostibus protegi, dignum esse ut puniretur; et sic eo poenae genere parricidium inter omnes gentes abominandum nefas esse docebant.

Cur ex sagminibus ornatae arae?

[20] Hinc postremo «sagmina» dicta coniicio oleas, myrtos, lauros, quibus ornabant aras: quia primi terrarum aggeres, ut mox dicemus, primae in terris arae fuere.

Iuris optimi origo.

[21] Per ea quae memoravimus virtutis facinora, optimi, fortissimi, lege potentiae a natura meliore dictata, ius agrorum optimum seu fortissimum condidere. Quod postea, romana civitate constituta, ius civile a Romulo — in divos relato appellatoque Quirino — consecratum et «ius romanorum quiritium» dictum est2.

«Cluere» quid? — Quid «cluer»? — Qui «inclyti»? —
Unde «gloria»? — «Hercules» unde?

[22] Et ob eadem ipsa praeclara virtutis facinora, optimi, fortissimi, «cluere» dicti sunt, quae antiqua vox est et significait «ob armorum victoriam celebrati». Victoria enim priscis «cluer» dicta, et «incluti» sive «inclyti» proprie victoria clari

  1. Ad Dig., XLVIII, 9 (De lege Pompeia de parricidiis), 9.
  2. Libro priore, capp. XCV, CIV, CXXVIII.