Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/199


secunda epocha temporis obscuri 457

homines hominibus lupi. Quin, ut audaces solent, ausi quoque sunt de terrae cultis fructibus degustare, et, praedabundi, quos diximus aggeres, seu fines ab optimis impositos agris, superarunt: quibus fortissimi — qui, castitate veneris et diuturnis1 ruris operis, corpus et, per crebras cum feris pugnas ut suas sedes tuerentur, animum adversus terrores firmarunt — obviam ferociter facti, audaciam virtute superantes, ob suarum rerum tutelam, interfecerunt.

Sagminum historia.

[17] Forte aggeres sagminibus postea conseruere, ut nunc passim sepes videmus. Ac posteri putarunt et sagmina et aggeres caesorum violentorum sanguine consecratos.

Unde verbenae «sanctae»? «sancti» muri? «sanctae» leges? —
«Sacri» homines.

[18] Hinc verbenae, quae eaedem sunt ac sagmina, sanctitate donatae sunt: atque inde «sancta» moenia2, quo sensu «moenire» seu munire viam aggeres dicuntur. Idque est quod muri iure gentium «sancti» dicuntur — iure, inquam, harum gentium, nempe maiorum; — et «sanctae» leges, ab illa earum parte quae «sanctio» appellatur, quae poenas inrogat in transgressores. Atque ii primi «sacri» fuere, et coepit consecrationem mors consequi consecrati: unde fluxit in XII Tabulis caput illud De damno: «Qui frugem aratro quaesitam noctu secuerit vel paverit, Cereri sacer esto».

Legati «sancti» — Caduceus — Cur «sanctae» verbenae ex arce?

[19] Hinc legati latini has virgas gerebant, ut earum religio ipsos protegeret inter hostes; unde ab harum iure gentium legati sancti: ut ex eadem fortasse religione legati graeci ferebant κηρυκεία, qui latine «caducei» dicuntur. Hunc

  1. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «diurnis» [Ed.].
  2. Dig., I, 8 (De divisione rerum et qualitate), 8 («Sanctum est»), [§ 2].