Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/198

454 pars posterior - caput xxi

racia sacra»1 appellarunt, nec nisi e confarreatis nati flamines erant. Quem nuptiarum ritum aliarum gentium, et in primis anglorum, observant eruditi.

«Adorea» — «Adur».

[14] Et mansit quoque romanis mos ut fortibus bello viris certa farris mensura militari praemio daretur et «adorea» appellaretur gloria militaris: quod far ipsis «adur», sive ab eo primo silvarum incendio, sive quod tostum ederent, dicebatur2.

«Herus» unde? — «Hereditas» primitus quae dicta? —
Primum civilis potestatis rudimentum.

[15] Tandem ii agros, quos sibi colendos destinaverunt, modico aggere muniere, qui sunt «termini agris positi» quos dicit iurisconsultus. Atque ab eo quod intra eos terminos se continerent, et quasi iis terris haererent3, ut qui cum vaga multitudine errare nollent, hinc puto «heros» dictos ab «haerendo», quanquam postea «a» litera elisa sit, eadem significatione qua in rebuspublicis aristocraticis dicuntur «i Signori», et eorum ditionem dictam «hereditatem», ut significaret «Signoria». Quare, si advertas quae superius de liberrimo legandi in testamentis iure diximus, comperias in patrefamilias testamentum condente personam summae potestatis civilis inchoatam.

[16] Interea multitudo nefaria in insignem frequentiam aucta est, et frugis caritas infirmis industriam intendit, ut glandem tempore legerent, quam in hiemem asservarent. Sed violenti, ut solent, in ocio desides, ubi ipsos fames urgeret, lectas fruges ab infirmioribus rapiebant et obsistentes necabant, atque adeo iniuriis et caedibus grassabantur, et sic erant

  1. Dionysius, lib. II, [25].
  2. Cfr. Notae, 80 [Ed.].
  3. Testo: «haereut», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].