Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
450 | pars posterior - caput xxi |
templo Martis ibi sito sic dictum volunt. Rectius et simplicius ex nostris principiis dicamus ἀρειοπάγους vicos fortium fuisse, ex quibus Athenae, ut tradit graeca historia, coaluere, sic dictos a voce πηγή, quae, communis et graecis et latinis originis, signifícat latinis «fontem», graecis «collem», «saxum», «rupem», quod in montibus ut plurimum fontes nascantur. Itaque quod Iuvenalis1 Ἀρεοπάγους vertit «Martis curiamo, ibi πάγος, κατά λέξιν, sonet «curiam», non «collem», «saxum», «rupem», ut clarissimus Antonius Salvinus, mei honoris caussa, adversus Synopsim obiiciebat2, quia nostra philologiae principia nondum viderat, quae speramus, cum legerit, probaturum.
«Curia» unde? — Cures, sabinorum oppidum, quasi Quires: unde «quirites» — Hasta, heroicum teli genus, «quiris» dicta: unde «Quirinus».
[7] Namque hac ratione dicimus primos fuisse pagos, «curias» dictas; cuius vocis a maioribus gentibus romana historia repetit antiquitatem, quae narrat Romulum Urbem in tres curias divisisse. Et ex earum collectione gravis coniectura est, ut Cures, plurali numero, sabinorum oppidum, quod Dionysius «gentis caput» appellat, tanquam «quires» ab antiquo forsan monosyilabo «quir», dictas esse. Cuius civitatis optimates «quirites» dicti, quos a victis Curibus Romam importa vere romani: qui, quia hastis armarentur, quod teli genus heroicum diximus supra et infra dicemus, «quirim», hastam, pro «viro hastato» dixere. Quod paupertati linguae convenit, cum nos, in hac copia, ornatus caussa, dicamus «centum ductat hastas» pro «centum3 hastatos». Et sic a «quiri», hasta, Romulum «Quirinum» appellatum fuisse constet.