Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/151

CAPUT XVIII

DE HISTORIAE PROFANAE ELEMENTIS

De romana iuris gentium custodia.

[1] Romulus igitur, indigena, per summam animi magnitudinem novam urbem fundare audet, mediam inter praepollens ethruscum regnum et innumera minuta regna optimatium. Et romani sub regibus, nempe ducentorum quinquaginta annorum spatio, ad viginti populos ex latinis ethruscisque domuerunt, nec, ut priore libro vidimus1, ultra viginti stadia imperium protulere: ducentos autem et quinquaginta alios durarunt annos ut omnem Italiam subiugarent. Quare, inter tot aut tam potentes aut tam feroces populos, quam fortissime eos ius gentium custodire necesse fuit, nec bella gerere nisi iniuriis lacessitos.

[2] Docuimus mediterraneos Italiae populos antiquissimos, certe graecis antiquiores. Et priore libro2 notavimus romanos vestigia infantis linguae, quam athenienses et spartani, sanctius custodisse: quod athenienses in annos Solonis leges mutarent; spartani lege Lycurgi leges scribere vetiti essent; et ita apud utrosque semper leges praesenti, ac proinde vulgari et incerta, lingua loquebantur. At romanis lex XII Tabularum, trecentis post Urbem conditam annis scripta, immobilis haesit «finis» Tacito, «fons» Livio omnis romani iuris. Quae est demonstratio, quam in Synopsi italice edita, quia minutam ac proinde iusto longiorem, omisimus.

[3] Postremo ius nexi, ut vidimus, Athenis Romam certe non commeavit. Nam ante legem XII Tabularum, quia patres in obaeratos id saeviter exercebant, plebs primam fecerat

  1. Cap. CIV, § «Quod autem» [14].
  2. Ibidem.