Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/149


consectanea 407

Tyrus, navigationibus et coloniis celebrata, secundi assyriaci regni potentiain potentiae secundi regni aegyptiaci coaevam docet.

XVII

Ut linguae chaldaea et aegyptiaca natura sacrae factae sunt?

[23] Et illud constat: quod, ubi gentes et chaldea et aegyptia victrices extitere, earum1 linguae victis gentibus, quia externis, natura sacrae factae sunt. Quia victis linguae legum ignotae erant, quarum scientia, apud medos chaldaei, apud aegyptios sacerdotes quendam optimatium ordinem constituere, e quorum numero seu gente reges creabantur. Et sic sapientia, sacerdotium, regnum una res, ut diximus, primis gentibus fuit.

Ut ubique gentium plebes ab optimatibus linguae distinxere?

[24] Et, eodem pacto, uti victoriis in Oriente, Aegypto, ita clientelis in Occidente a duplici lingua, heroica et vulgari, optimates et plebes in regnis et imperiis distinctae sunt. Et Papyrius lingua plebeia leges evulgavit, Superbus lingua heroica filio respondit.

XVIII

[25] Sed, ut ad rem nostranm propius accedamus, nedum credibile, sed omnino necessarium ex hactenus dictis fuit Cumas ab aegvptiis fundatas, quae Aeneae tempore tam magnificae erant, nempe paucis post Troiae excidium annis, ut earum fundatio quadringentis2 saltem ante annis evenerit, quum nimirum Cecrops aegyptius, ut graeci ipsi fabulantur, duodecim parvas in Atticam colonias deduxit3, ex quibus postea Athenas a Theseo conditas memorant.

  1. Testo: «eorum».
  2. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «ducenti» [Ed.].
  3. Hoc libro, parte II, cap. I, «programmate historico» [§ 4].