![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
CAPUT XVII
EX TANAI ET SESOSTRIDE,
QUALES EXPLICAVIMUS, CONSECTANEA
[1} Hinc illa aperiuntur:
I
Scytharum antiquitas.
[2] Scythes, gentis fundator, Herculis filius; quia, ut libro superiore diximus1 et hoc gravius firmabimus, Herculis filii, nempe exleges optimi fortissimi, primas respublicas optimatium fundarunt.
II
Scythica lingua matrix.
[3] Scythica lingua matrix germanicae, parthicae persicaeque; et innumera persicae linguae cum germanis communia nomina utriusque linguae gnari observarunt, in quibus est Hugo Grotius2.
III
Scythici mores.
[4] Hinc mansere diu eorum laudes a morum rectitudine, pudicitia, simplicitate, iustitia, ut eos Horatius3 romanis praeferat, et a sapientia eos Curtius commendet4.
IV
Scythae aegyptiis antiquiores.
[5] Et quod diu de generis antiquitate cum aegyptiis contenderunt, a quo certamine scythae superiores abiere. Quod