Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/133


consectanea 391

XVII

[17J Et sic naturam rerum ipsam, nullum consilium, primoribus hoc clientelarum munus dictasse, quod apud romanos mansit, ut patricii clientibus promerent iura, et soli patricii essent iurisconsulti, et ex patriciis diu pontifices et augures crearentur, et Collegium pontificum prius custodirent leges arcanas, deinde, lata lege XII Tabularum, haberent arcanas legis actiones.

XVIII

Cur historia heroica gentibus arcana?

[18] Sed illa notatu gravissima: si scriptura vulgaris sero nata, necessitas fuit ut historiae apud sacerdotes traditionibus servarentur; quod de aegyptiis, chaldaeis, persis inter eruditos constat. Quare, ut annales postea a romanis pontificibus, ita antea rerumpublicarum monumenta poetarum fabulis asservabantur arcana; quae est necessaria ratio ut fabulae vulgo essent ignotae et omnis historia profana ante vulgarem scripturam inventam incertissima esset.

Veritatis historiae sacrae argumentum.

[19] Atque ob id ipsum historia sacra vera, quia hebraeis prima lex scripto data, ut sacrae historiae codices vulgo prostarent. Autographum autem a sacerdotibus asservabatur, qui scientiam vocalium literarum, quarum nullas ea lingua formas habet, traditione custodiebant.

XIX

Primae literae, unciales.

[20] Si primi characteres vulgares ex formis geometrici nati, primae literae ortae graecis latinisque unciales, ut lapidaria numariaque testantur.