Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/123


ex poeseos origine consectanea 381

XI

... et babylonicae linguarum confusioni.

[12] Et quod chaldaei, quanquam, memoria antediluvianae humanitatis per semitidas conservata, artes mature invenerunt, ea res demonstrat babylonicam linguarum confusionem. Nam, licet res nossent, tamen post confusionem appellare suis quasque vocabulis non potuere: quapropter, eadem necessitate adacti qua infantes reliqui orbis homines, per characteres heroicos significabant.

XII

Cur hebraeis brevissima quoque verba?

[13] Hanc demonstrationem confirmat quod hebraeis nedum nomina, sed verba quamplurima monosyllaba, ferme omnia dissyllaba sint; cum latinis verba «sum» omnis substantiae, «sto» omnis quietis, «fio» (quod ipsum puto a «fit») primo ortum omnis motus, «for» omnis humanitatis, «do» omnis commercii summa genera, ac proinde prima verba monosyllaba nata sint1.

XIII

Cur Moses primus quoque poeta.

[14] Et hinc quoque cur Moses, qui primus historicus, philosopus et legislator, primus quoque poeta fuerit, ut ipsius Canticum docet.

XIV

Nullae religiones ex impostura natae.

[15] Praeterea, si rerumpublicarum primi conditores poetae, et poetae natura tales, nullae religiones ex impostura primum natae, sed vel ex ignorantia falsae, vel Dei beneficio verae. Quod nihil tam sit proprium puerorum quam vera proloqui, nam mendacia ex vi quae fit vero dicuntur, quam vim facit electio, non natura.

  1. Vide Notas, 29 [postilla marginale].