Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/116

374 pars posterior - caput xii

XIX

Ars poetica pro nostris principiis.

[38] Quare ars poetica pro nostris principiis huc redit omnis: ut qui in ea excellere velit omnem, quam propriam dicunt, linguam dediscat, ac, ad vetustissimam verborum inopiam redactus, ea necessitate mentis sensa per ipsarum rerum adprime proprias et summe sensiles notas explicaverit ac, sensuum ac phantasiae ope, vividissimas sublimesque rerum, morum, affectuum imagines effinxerit. Et quemadmodum, ut quis recte de philosophicis disserat, falsis puerorum et vulgi persuasionibus in antecessum purgari debet, sic, vicissim, ut quis sublime pangat poema, omnia ex vulgi et puerorum maxime opinione sentiat ac diiudicet, et, ita factus abunde phantasticus, omnia granditer, una et ad vulgarem sensum accommodate, cecinerit.

XX

Cur universa philologia falsa super poeseos origine?

[39] Vides igitur eruditos omnes seu graecos seu latinos, et qui post utrosque scripsere, in poeseos originem inquirentes, haec quae de fabula, sententia, locutione poetica hactenus demonstravimus, nihil prorsus, sed solum de cantu et rhythmo cogitasse. Quia, ut id omnibus erat exploratum — prorsae orationis scriptoribus poetas fuisse certo priores, — ita nunquam eorum omnium quisquam vel suspicatus est linguam poetarum primam in terris natam, qua primae gentes, nempe heroes poetae, ut finguntur Orpheus, Amphion, Linus, locuti sunt.

Et ut de versae orationis origine ineptior?

[40] Sed de hoc ipso cantu poetico satis infirma vel philosophi gravissimi, in quibus Franciscus Patricius est, disseruere: quod primi hominum pastores, in ilio ocio suo, cantum ab avibus vel ventorum sibilis didicissent; ac proinde dicunt primam in terris poesim natam esse bucolicam1.

  1. Vide Notas, 24 [postilla marginale].