Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/108

366 pars posterior - caput xii

circumscribunt: ut, si nesciat, exempli gratia, ingeniosus puer dicere «paveo», nemo miretur hunc supra aetatem sapere; sed ingenium collaudabit quidem, si dixerit «cor salit in pectore», «cor pectus tundit», quo metonymiae genere magna ex parte stat locutio poetica.

III

Synecdoche — Infantia ad metaphysicam ducit.

[16] Certe synecdoche tota ab infantia orta, nihil ab ingenio cognata. Cum enim nesciunt homines propriis res appellare nominibus, ea ex genere dicunt: unde «res» et «facio», sunt infantum vocabularium. Itaque infantia ipsa homines a pueritia ad metaphysicam ducit1. Vicissim genera specie maxime insigni, non aliter ac pueri infantes, significanti ut latinis est «passer» pro omni minori ave, «aquila» pro omni maiori2.

IV

Poetica adiuncta — Pleonasmi.

[17] Ingeniosi pueri, quia rerum substantias non intelligunt, eas attributis quae cadunt sub sensu describunt. En adiuncta nedum emphatica, sed etiam ociosa poetarum, et quae nunc nobis demonstrationes satis inertes videntur, quibus Homerus abundat3.

Antonomasia: unde heroici characteres.

[18] Ex quo fonte antonomasiae proveniunt, quibus bona ex parte ficti sunt characteres heroici, in quibus ille qui ingentem rebus quas dicimus lucem affert, quo omnes viri fortes sunt «hercules» appellati.

  1. Vide Notas, 19 [postilla marginale].
  2. Libro priore, cap. CXLIX.
  3. Vide Notas, 20 [postilla marginale].