Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/105

CAPUT XII

DE LINGUAE HEROICAE SIVE DE POESEOS ORIGINE

Ignoratae poeseos originis caussae duae.

[1] Sed qua ratione inter occidentales sit humanitas restituta hactenus ignoratum est: quia unus error, omnium aetatum vetustate confirmatus, eruditorum omnium animos occupavit; una veritas, tantundem temporis ostentata, ab iisdem ipsis animadversa non est.

Prima gentium lingua poetica.

[2] Error est quod putarint linguam poetarum semper propriam, nunquam communem fuisse. Veritas est linguas religione et legibus conservari. Omnes dicunt primos poetas falsas deorum religiones et, religionibus, civitates fundasse; fatentur primos scriptorum poetas quoque fuisse; et in proximo non agnorunt poeticam primam gentium fuisse linguam, qua primae ipsarum leges et religiones fundatae sunt.

[3J Hinc de poeseos origine nobis est novis rationibus disserendum. Quas qui legerint, quaeso, ut quae dicimus, ex nulla nostri dignitate (quae sane aut nulla aut certe admodum parva est), sed pro merito rerum expendant serio: nam speramus nihil rebus per nos dissertatis obstiturum, nisi quam ii his rebus suam ipsorum affinxerunt opinionem.

Ex natura rerum praecepta septem.

[4] Igitur, ut hanc rem ex natura rerum putemus, septem haec ex ea ipsa in antecessum praecipimus.

I

Ingeniosi magis humani.

[5] Nos heic loqui de humanitatis principiis, quam ingeniosae gentes facilius induunt. Etenim haec inquirimus ut