Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/99


capita xcv-xcvi 89

CAPUT XCV

EX AUCTORITATE NATURAE AUCTORITAS IURIS

Prima lex inter mortales nata.

[1] Verum igitur dicebat romanis Brennus1, dux Gallorum, «primam inter mortales legem natam esse potentiae»; sed aut barbarus ignorabat, aut incivilis, quod totius rei caput erat, reticuit: «a natura praestantiori dictatam».

[2] Quare Taciti illudi: «in summa fortuna id aequius, quod validius», ita commutandum: «in summa si ve praestanti natura ius esse quod placet potentiori», uti Solon, sapientissimus Graeciae, «vim iusque parili copulans iugo», se magne praestitisse, hoc est sua sapientis2 potentia leges atheniensibus dedisse gloriabatur.

CAPUT XCVI

OMNE IUS VOLUNTARIUM «AUCTORITAS» DICTA

At vero dominium vulgo nunc «proprietas» appellatur, quae priscis dicebatur «auctoritas»: ut ex duobus Legis XII Tabularum capitibus De usucapione: «Usus et auctoritas fundi biennium esto», hoc est biennii possessione proprietas fundi acquiratur; «Adversus hostem aeterna auctoritas esto», hoc est nunquam hostis possessione fundi romani proprietatem acquirat. Et passim in legibus romanis «auctores» dicti, a quibus domimi caussam habemus. «Voluntas» vulgo latinorum «auctoritatis» vocabulo significata: «Quid mihi auctor es ut faciam?», «Quid me vis facere?». Tutela pupillorum, quae ab hac origine vi et potestate definitur, tota auctoritate constat: quam tutor praesens pupillo praesenti in re praesenti praestat, eumque tuetur ne in actu rei circumveniatur3.

  1. Apud Plutarchum, in Camillo.
  2. «Sapientis» agg. nelle postille marginali e nell’err. corr. ras. [Ed.].
  3. Totis titulis iuris De auctoritate tutorum [Inst., I, 21; Dig., XXVI, 8].