Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
82 | capita lxxx-lxxxii |
CAPUT LXXX
IURISPRUDENTIAE CHRISTIANAE PROPRIA PRINCIPIA
Quod fateri verum omnes, necesse est, qui de divina gratia cum melioribus sentiunt post divum Augustinum1, qui saepe docet «Deum suo immutabili decreto nostram arbitrii libertatem tueri». Atque hac ratione iurisprudentiae christianae propria principia docerent.
CAPUT LXXXI
MENS LEGUM ET RATIO LEGUM
Quamobrem mens legis et ratio legis, quae a non satis acutis confunduntur, res sunt longe aliae. Mens legis est voluntas legislatoris: ratio legis est conformatio legis ad factum. Facta mutari possunt, et mens legis, seu voluntas legislatoris, mutatur: conformatio autem legis ad factum mutari non potest, unde nunquam ratio legis mutatur. Quare, mutatis factis, ratio cessare potest, ut eleganter antiqui interpretes dicunt, «ociari» potest; sed in contrarium mutari, in contrarium verti, non potest. Mens legis spectat ad utilitatem, qua variante, variatur: ratio legis, cum sit ad factum conformatio, spectat ad honestatem2, quae aeterna est.
CAPUT LXXXII
VERUM LEGUM ET CERTUM LEGUM
[1] Ratio autem legis eidem dat esse verum3. Verum autem est proprium ac perpetuum adiunctum iuris necessarii.
- ↑ De civitate Dei, lib. V, cap. 10 et lib. VII, cap. 30 (to. VIII in editione benedictina [Parisiis, 1679]); De Trinitate, lib. III, cap. 4 (to. VI in eadem); De correptione et gratia, cap. 8, n. 52 (to. X in eadem).
- ↑ Ex definitione honestatis supra proposita (cap. XVIII).
- ↑ Ex definitionibus veri certique supra allatis [Proloquium, 30-1].