Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/84

74 caput lxx

[5] Sed quas poenas de peccantibus sumunt alii, sunt poenae quae in societate aequi boni irrogantur, quas sumere natura oportet, natura autem non est necesse: hoc est utilitas naturali ratione adiuta suadet, non ipsa ratio naturalis urget necessario ut sumantur.

[6] Et in societate aequi boni omnes peccantes poena manet. Ignorantes quidem ingenua ipsius peccati confessio et pudori unde sunt omnes purgationes. At vero malitiosos manet, si meliores sperentur, poena commoda ut emendentur; si perditi prorsus sint, manet poena severa, exemplum, ut ne, vivendo, ex pessimis peiores fiant: quam unam iis respublica tribuere potest utilitatem, quae est et aliis utilis, ut exemplo deterreantur.

Usucapio et praescriptio negligentiura mulctae

[7] Inertes, incauti, negligentes, luxuriosi, quae damna ipsi sibi faciunt, rerum suarum suorumque iurium mulcta per usucapiones et praescriptiones puniuntur.

[8] Iniurii, quae damna dedere aliis, vel domi nexu et carcere, vel foris servitute belli, dant poenas. Atque adeo temerarii iniurias faciunt1; fortes poenas reposcunt2 nam qui civem indemnatum occidit temerarius est, qui unus cum lege, ac proinde cum omnium civium voluntate, et privatus cum republica pugnat, quae sua fortitudine, nempe imperio, ei capitis poenam reponit. Et belli iniurias fortes per damna direptionum vastationumque, per mala praeliorum et cladium animadvertunt; per quae bellorum detrimento temerarii fortium iuri cedunt.

CAPUT LXX

IUSTITIA PARTICULARIS ET UNIVERSA,
DOCTRINA ALIAE, REIPSA IDEM

Iustitia, sive aequatrix seu rectrix — quarum utramvis in altera inesse diximus3, et vulgo quaeque earum particularis

  1. Cap. LXVIII.
  2. Cap. LXVI.
  3. Cap. LXIV.