Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/83


caput lxix 73

Conscientia — Electio.

[3] «Conscientia» autem sapientissimae originis vox est. «Scire» enim est «verum noscere»; «conscire» est «cum alio verum noscere»: unde ubi mens cum animo noscit verum, in quo utroque electio posita est, tunc animus est sibi, hoc est suae menti conscius, suae conscius rationi; et uti recte facti conscientia est veri agniti praemium a Deo in ipsa honestate collocatum1, ita conscientia prave facti est veri ignorati poena in ipsa turpitudine a Deo posita. Itaque et eleganter et vere dicere possis hanc esse poenam, quam sumit Deus, utpote rector societatis veri et rationis, de qua supra2; qua homo nedum cum ceteris hominibus, sed cum omnibus intelligentiis, atque adeo cum Deo ipso, communicat, ut supra demonstravimus quoque3 quantum Deus est aeterna ratio infinita, homo autem est particeps rationis. Et uti supra4, ita et heic societate veri societatem aequi boni inesse velim: sed in societate aequi boni, quantum ad hoc genus poenae attinet, societatem veri considero. Sed pro facti pravitate haec poena levior est graviorve.

Gradus poenarum — Qui incontinentes? — Qui intemperantes?

[4] Nam qui ex errore peccant, iis ipsa veri, quod ignorabant, agnitio poena est: itaque poena est pudor ipsos errasse. Qui autem deliberati peccant, sed cum aliqua rationis aeternae verecundia, qui Aristoteli «incontinentes», et quorum culpae Platoni «sanabiles» dicuntur, hi stimulis conscientiae acrioribus puniuntur. Qui vero ex prava consuetudine sive prava natura peccant, sine ulto rationis aeternae pudore, quos «intemperantes» Aristoteles, et quorum culpas «immedicabiles» Plato dicit, hi gravissime plectuntur ipsius conscientiae stupore, seu morte quadam sensus humani: ex qua isti perditissimi homines a philosophis ex hominum genere et societate eximuntur et inter brutas bestias numerantur, ita ut acute dixeris hanc poenam esse quandam deportationem humanitatis.

  1. Cap. XVIII.
  2. Cap. L et LI.
  3. Principio
  4. Cap. LIV.