Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/81


caput lxviii 71

correptis habentur; nec iis qui longa scelerum consuetudine ita humanos exsurdaverunt mores, ut iam ipsis sit ferme peccandi necessitas.

CAPUT LXVIII

OMNES IGNORANTES PECCARE

[1] Et omnes, vel dum peccant, ignorantes peccant. Quod Socrates docuit, uti et scientiam esse quanque virtutem: quia, si quis perspicue exploratum verum nosset, nedum non peccaret, sed recte ageret. Neque vere liberalis, exempli gratia, aut magnificus est, idem docebat, qui ignorat aut beneficii collocandi aut magnifici sumptus rationem.

[2] Quod infirmioribus animis eo exemplo firmaveris. Si duo aeque maligna febri laborantes misere sitiant; alteri medicus edicat ne bibat, alioqui mortem certo praedicit; alteri gelida lautissime apponatur in machina ita constructa, ut, si labra labro vasis admoveat, oculis cernat securim sibi caput obtruncaturam; uter istorum biberit?

Ignorantia speciei — Ignorantia sensus communis — Ignorantia generis —
Ignorantia sui — Ignorantia suarum rerum.

[3] Omnes igitur peccant ignorantes. At errantes peccant vel ex ignorantia speciei, quam iurisconsulti dicunt «ignorantiam facti», et peccant ex temeritate, quia in vero vestigando non laborarunt, donec exploratum haberent, et hi merentur veniam. Nam, si id fecerint, et tamen peccatum sit, ea ignorantia non reum, sed miserum facit, ut Oedipum, qui cum ignorata matre Iocasta, uxore ducta, concubuit: qui merentur misericordiam. Vel errantes peccant ex ignorantia sensus communis, quem definire possis communem tuae civitatis vel nationis prudentiam, qua id sequaris aut fugias, quod omnes tui cives vel gentici sentiunt sequendum vel fugiendum. Hanc iurisconsulti vocant «culpam latam», et quasi dolum censent. Deliberati peccant ex ignorantia generis seu rationis aeternae, quam certe perspectam non habent; et peccant, quia sapientia sensuum, quam