Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/77


caput lxiii 67

«Ius» pro «dignitate».

[5] Iustitia autem rectrix poenas, praemia, onera honoresque et iura, quae iurisconsulti appellant «iuris beneficia», distribuit, ut iura sanguinis, adgnationis, civitatis, ordinis et his similia; et ex sanguinis vel dignitatis iuribus tribuit successiones, ex iuribus civitatis vel ordinis munia honoresque dispensat.

Quod ius poenarum?

[6] Neque poenas ad iustitiam aequatricem pertinere putes, quod Aristoteles in Ethicis delicta «involuntarios contractus» eleganter appellet. Id enim in hac specie improprie dicitur, ut et illa «reos debere pendere, solvere poenas»: quasi, si non solverint, aliquid alienum proprie retineant; sin penderint, suum, quo laesus ob alienum crimen caret, per sontis poenam expleatur. Sed dicuntur «poenae deberi» appellatione «sui» generali, nempe «deberi societati civili»; ita ut civilis potestas eas iuste exigere possit, ut iuris ipsi quaesiti, cum reus in eius societatis leges consenserat, quum in reipublicae leges, quibus fundata est, crimen admittere deliberaverat.

[7] Iustitia rectrix in publicis, aequatrix in privatis rebus obtinet.

Qua ratione testamenta pars iuris publici.

[8] Neque obturbat quod paterfamilias in legando merita spectet. Nam, ut diximus, pater iure superioris, immo quodam summae potestatis, iure condit testamentum, cuius factio habet quamdam iuris publici speciem: quae est ratio cur iuris publici in romanis legibus esse dicatur1, non, quod vulgo putant, quia publica auctoritate probatum est2. Nam omnia iura privata, utilitate, ob hanc rationem, sunt publica auctoritate: sed

  1. Dig., XXVIII, 1 (Qui testamenta facere possunt et quemadmodum testamenta fiant), 3; XXXV, 2 (Ad legem falcidiam), 1, pr.
  2. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 120 («Verbis legis»).