Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/76

66 caput lxii

quo pecunia, non personae dignitas, eos exaequat: nam tantum quisque aufert quantum si eam pecuniam ei negotiationi solus posuisset.

[2] Utilitatis aequalitas geometrico commensu destinata est ius rectorium, eruditis «meritum», iurisconsultis «dignitas» dieta; et est omnis iustitiae rectricis, vulgo «distributivae», subiectum, scaturigo omnis dignationis, et regnat in omni societate inaequali. Paterfamilias enim, iure superioris et cuiusdam summae potestatis, ut suo loco demonstrabimus, condit testamentum, in quo dignitatem personarum considerat. Quod item Grotius non animadvertit.

CAPUT LXIII

DE IUSTITIA RECTRICE ET AEQUATRICE

[1] Iustitia rectrix est ratio, quae afficit aliqua dignitate merita subiectorum, sive circa personas ipsarum, sive circa res, personarum tamen intuitu.

[2] Iustitia aequatrix est ratio aliquid iuste agente; et sub «agendi» verbo intelligas «acquirere», «conservare», «minuere»1.

«Ius» pro «potestate».

[3] Atque, ad hanc relata, «iura» dicuntur libertas, tutela, dominium, ususfructus, actio et alia innumera eius generis.

Vindicatio inest conditioni et vicissim.

[4] Iustitia aequatrix omnes vindicatiortes et conditiones dictat et utrarumque alteris aliquid restituí iubet. Etenim, quum condicimus quod nobis debetur, ius nostrum quodammodo vindicamus; et quum rem nostram vindicamus, ab eius rei possessore possessionem quodammodo nobis deberi condicimus.

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 41