Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/61


capita xxxviii-xl 51

CAPUT XXXVIII

[VIRTUS ETHICA ETHNICORUM ET CHRISTIANA]

Ethnicorum.

[1] Vis veri, quae affectus refrenat, affectuum tamen parentem, ferociam, non cicurat, est virtus moralis imperfecta, ut divus Augustinus1 eam vult esse ethnicorum.

Christiana.

[2] Vis veri, quae cura cupiditate pugnat et eius genitrice, φιλαυτία, est virtus ethica christiana, qua homo sui delicias in sui contemptum abiectio nemque convertit, vocaturque «humilitas», omnium christianarum virtutum fundamentum.

CAPUT XXXIX

VIRTUTIS PARTES TRES

Virtute impulsa mens, ut in vero vestigando adlaboret, nec in eo nisi explorato acquiescat, dicitur «prudentia». Virtute animus a libidine coercitus, «temperantia». Virtute confirmatus et expeditus animi affectus adversus terrores dicitur «fortitudo».

CAPUT XL

VIRTUTIS DIVINA ORIGO

Virtus divinae originis proprietatem obtinet2: namque hae tres eius partes una sunt vera virtus, et quaeque earum semper est cum aliis duabus complicata. Etenim in prudentia et fortitudo inest, ut in vero vestigando laboret, nec in eo nisi

  1. Libro IV, Contra Iulianum, capite 3 (tomo X editionis novissimae [Parisiis, 1679]); epistola CLV, ad Macedonium; alias LII et CCXVII; alias CVII, ad Vitalem; sermone CLVI; alias XII, De verbis Apostoli (tomo V editionis novissimae); De spirita et litera, capp. 27 et 28 (tomo X in eadem editione); De civitate Dei, libro V, cap. 12; lib. X, cap. 4; lib. XIX, capp. 10, 20 et expressius 25 (tomo VII in eadem editione); et alibi.
  2. De qua cap. III.