Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/45


de opera proloquium 35

et ostendam origine omnes a Deo provenire, circulo ad Deum redire omnes, constantia in Deo omnes constare, omnesque eas ipsas praeter Deum lapsus esse et errores.

[29] Quae tria ut praestem, principio duum verborum proprietates excutiam; deinde ex divina philosophia quinque vera desumam et lemmatum loco in antecessum proponam.

Definitiones veri et certi.

[30] Duo verba sunt verum et certum, quae distingui oportet1, uti falsum omnes distinguunt a dubio: quare quantum distat a dubio falsum, tantum distet a vero certum. Quae duae res nisi statuantur aliae, cum multa vera sint dubia, ea essent dubia et certa simul; et contra, cum innumera falsa pro certis2 habeantur, ea falsa simul et vera essent.

[31] Verum gignit mentis cum rerum ordine conformatio; certum gignit conscientia dubitandi secura. Ea autem conformatio cum ipso ordine rerum est et dicitur «ratio». Quare, si aeternus est ordo rerum, ratio est aeterna, ex qua verum aeternum est: sin ordo rerum non semper, non ubique, non omnibus constet, tunc in rebus cognitionis ratio probabilis, in rebus actionis ratio verisimilis erit. Ut autem verum constat ratione, ita certum nititur auctoritate, vel nostra sensuum, quae dicitur αὐτοψία, vel aliorum dictis, quae in specie dicitur «auctoritas», ex quarum alterutra nascitur persuasio. Sed ipsa auctoritas est pars quaedam rationis: nam, si sensus non falsi sint3 vel aliorum dieta sint vera, persuasio vera erit; sin sensus aut dieta falsa, erit persuasio quoque falsa, ad quam omnia, quae dicuntur «praeiudicia», revocantur4.

  1. Uti nos praestitimus in primo libro De antiquissima italorum sapientia ex linguae latinae originibus emenda, qui Metaphysicam complectitur.
  2. Cosí, nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., è corretto il lapsus «veris». Bensí, nell’errata-corrige a stampa, il Vico, pur volendo emendare il luogo, ripetè, per distrazione, «veris» [Ed.].
  3. «Sit», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  4. Vide Notas, 4 [postilla marginale].