Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
30 | de opera proloquium |
numquam professus esset, cum Adversariis Hadriani Turnebii in tua bibliotheca composuisses. At Tiberius Caesar, Suetonio teste, latini sermonis religiosus, cum de «strena» propositurus esset edictum, verbi veritus graecitatem, grammaticos omnes consuluit quodnam proprium pro eo latinum reponeret; cumque non suppeteret, Ateius Capito, unius sectae iurisconsultorum princeps, ex solita assentatione, quam Tacitus in eo notat, id ei licere respondit; at Pomponius Marcellus, a Suetonio inter claros grammaticos recensitus, subiecit: — «Hominibus, Caesar, civitatem dare potes, verbis non potes». — Quare Aulus Gellius, grammaticorum ocellus, suam exornat provinciam quum in suis Noctibus tot tamque illustres iuris romani quaestiones proponit1. Quamobrem ex vero confici potest doctrinam de verborum significatione propriam philosophiae iuris partem fuisse.
[11] Ius autem civile idem Ulpianus definit2 «quod neque in totum a iure naturali vel gentium recedit, nec per omnia ei servit, sed partim addit, partim detrahit»: quare, quantum a iure naturali recedit, ius civile est; quantum ei servit, naturale. At vidimus legum interpretandarum doctrinam graecis nullam, et, si quae esset, eam esse rhetoricam, romanis autem eam fuisse civilis prudentiae corollarium.
[12] De iure autem romano ex ratione civili interpretando qui doctrinam consignarit, hactenus legi neminem. Nos eo de argumento tredecim ab hinc annis tentamen proposuimus in libro De nostri temporis studiorum ratione.
[13] At principia iuris naturalis ex iurisconsultorum scriptis eruere intutum, qui principio leges ex ratione civili sunt interpretati; et, quanquam sub principibus ex ratione naturali id praestiterint, tamen id ipsum ex civili ratione fecerunt, ut in eo libro De ratione studiorum indicavimus et in his latius exequemur. Quare factum, ut, cum ceterarum disciplinarum principia proponantur maxime explorata, apud iurisconsultos