Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de opera preliquium | 29 |
tarii fax est. Unde videmus iurisconsultos tantopere sollicitos in vestigandis verborum etymis, ut «servi», «testamenti», «mutui», «stipulationis», «furti», «interdici» et aliorum innumerum; in Digestorum calce perpetuus titulus prostat De verborum significatione; quinque De legatis libri nihil aliud quam de propria significatione verborum agunt; et universim cuiusque tituli Digestorum pars prior in expendendis verbis Edicti explicandisque occupata.
[9] Ea autem doctrina apud graecos principio philosophiae et rationi subiecta erat: unde Platonis Cratilus de verborum originibus agit, Aristoteles interpretationem verborum suae logices partem facit, et stoici saepissime per verborum notationes rerum naturam explicabant.
[10] A philosophia eam doctrinam grammatici discerpsere, et longa quasi possessione fecere suam, et tanquam historiam verborum ad auctoritatem retulere. Grammaticos autem accipio quales Fabius Quintilianus1, sua tempestate fori romani princeps, descripsit: qui omnes auctores, qui de quavis arte vel disciplina in aliqua docta lingua scripsere, ex eius artis vel disciplinae scientia enarrare sint gnari, qui nunc «critici» aut «eruditi» vulgo dicuntur. Hinc videmus in iurisprudentiae rebus grammaticos tantopere, et in grammaticae iurisconsultos vicissim et promiscue esse versatos, ut Carolus Sigonius, fax romanae eruditionis, De iure romano, italico et provinciarum, Paullus Manucius De romanis legibus, Iustus Lipsius De Lege XII Tabularum libros edidere, Angelus Politianus codici fiorentino suas Lectiones adscribit, Antonius Nebrissensis Accursianorum errorum indicem contexit, et, ut alios praeteream, Marcus Antonius Muretus, publicus Romae antecessor iuris, haud internoscas inter iuris interpretesne an inter grammaticos numeretur. Contra, Franciscus Hotomanus commentarios in Ciceronis orationes, Antonius Goveanus in Terentii comoedias, Barnabas Brissonius De formulis romanorum scripsere; et magni Cuiacii Observationes, si is iuris interpretem
- ↑ Institutio oratoria, I, 5.