Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/233


caput clxxxxiii 223

rebuspublicis, res beneficiariae per pares curiae, uti per antiquos duumviros, exemplis iudicatae, quae postea in Feudorum, quae dicuntur, consuetudines abiere1.

CAPUT CLXXXXIII

II

DE ORDINE CIVILI ET NATURALI
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

[1] Praeterea, ut supra dictum est2, ordo naturalis unice verum amat, certum contemnit; ordo civilis unice ad certum spectat ac pro certo posthabet verum; ordo mistus per certa rimatur verum, non tamen prae vero negligit certum.

In republica mere regia ordo naturalis obtinet.

[2] Hinc respublica mere regia, quia est maxime naturae conveniens, tota ex ordine naturali est et ex vero regenda, tota extra ordinem civilem, nec certo ullo obligatur. Itaque, sola facti veritate inspecta, omni contempta solemnitate, res publicae aguntur, privatae iudicantur.

In republica mere libera item.

[3] Respublica mere libera tota ex ordine naturali est, quia multitudo, quae ibi regnat, solam aequitatem naturalem intelligit. Unde diximus3 leges tribunicias esse reipublicae popularis maxime proprias, quibus innumera privilegia extra ordinem, nempe civilem, hoc est sine senatus auctoritate, sunt irrogata; et quae ex genere latae sunt, eae sunt, ut supra vidimus4, aequitate naturali refertae.

  1. Cfr. Dissertationes, II [Ed.].
  2. Cap. CLII.
  3. Cap. CLXIII.
  4. Cap. CLXXIII, § «Ceterum > [3] cum sequentibus.