Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/229


capita clxxxviii-clxxxix 219

gna ut atheniensis, sed elegans et gravis, tota ad honestatem composita1, in singulis caussis propria aequitatis naturalis momenta expendens — nullas formulas verborum sed formulam mentis, non certum sed verum, non aequum civile sed aequum naturale, sive aequum aeternum bonum, utile in quibusvis caussis aequale, quam «formulam naturae»2 Varro appellabat, diligenter custodit; atque ad eam, tanquam ad regulam lesbiam, quae se ad corpora, non ad se corpora dirigit, aequat omnes iniquas utilitates: quare omnibus caussis benigna adest. Quae, et in republica libera et sub principatu usque ad Edicti perpetui tempora, fuit sedula ars fallendi iuris civilis prae studio veri, prae studio aequi boni: post Edicti perpetui tempora, ut mox dicemus, facta est omnino verax et generosa.

CAPUT CLXXXVIII

DEFINITI0 IURISPRUDENTIAE BENIGNAE

Quapropter a Celso, ipsius Ulpiani iudicio, eleganter definita «ars aequi boni»3, seu solertia aequandarum utilitatum, nullo iure, nulla lege, nulla formula, quae iniquum dictat, spectata. Nec sinit leges ullas per inertiam ociari; sed, ubicumque opus est, diligenter curat ut aliquam afferant utilitatem.

CAPUT CLXXXIX

DE AEQUITATE NATURALI

Aequitas naturalis et ipsa rigor iuris est — Cur aequitas civilis «rigor»
appellatur? — Cur rigor iuris «naturalis aequitas»?

Eiusque iurisprudentiae regula aeterna est aequitas naturalis, quae multa contra communes iuris regulas recipit et

  1. Testo: «composita, quae» [Ed.].
  2. Ut diximus in Operis proloquio, [§ 24].
  3. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1.