Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/222

212 caput clxxxv

Gentium metaphysica a poetis tradita — Cur patricii dicti
«viri multarum imaginum»?

[9] Hac maiores gentium a posteris divinitate donati, persuasionem induxere animos, non corpora, sed quasdam corporum imagines esse, ac proinde immortales1. Quod corpora tres habeant dimensiones, longitudinem, latitudinem, profunditatem; imagines longitudinem et latitudinem tantum: et hac ratione equidem probarem eorum coniecturam qui «stemmata» «schemata» (imagines) legendum putant. Namque hanc gentium metaphysicam nobis testantur poetae, qui animos defunctorum per obstructa terrae ad Inferos, ad Elysios permeare, et, cum eas describunt, per imagines humana maiores describunt. Atque hinc romanos patricios verisimilius «viros multarum imaginum» dictos putaverim quam quod in atriis statuas maiorum per stemmata dispositas haberent, qui splendoris luxus post Asiam devictam ad romanos sero commeavit.

Metaphysica Epicuri eadem ac poetarum.

[io] Haec illius rudis aetatis metaphysica ipsissima Epicuri physica est, qui e corporibus imagines iugiter effluere et per inane volitare. Et, cum de Confucio, exempli gratia, cogitamus, sinensium simulacra per tantum terrarum ac marium inoffenso cursu nostris mentibus obiici, et inter infinitam aliorum turbam, ubi nobis libeat, praesto esse docet. Neque haec tam sit poetarum laus quam Epicuri reprehensio. Nam eam sapientiam ferebat aevi poetici natura, sive generis humani adolescentia, quae phantasia plurimum ingenioque pollebat, et, ob haec ipsa, illud saeculum ratione pura praestabat parum.

At philosophum de rebus metaphysicis eo genere disserere, quo poetae fabulantur et rudissimae ante poetas gentes sunt opinatae, id vero est maxime reprehendendum.

  1. Vide Notas, 37 [postilla marginale].