Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/216

206 caput clxxxiii

reges romani sacrorum quoque reges erant; et fortasse clientes romani patronos, a quibus iura docebantur, «reges» appellabant; et Ulpianus iurisconsultos «iustitiae sacerdotes» dixit.

Ut verum primos poetas fuisse theologos — Theologiae civilis origo: contemplatio — Caussa: divinae providentiae persuasio — Usus: divinatio — Philosophia et philologia geminae ortae — Prima politia naturalis.

[13] An igitur — et ut omittamus istas, quas hactenus magna ingenia fecere delicias, quae rudibus primae aetatis hominibus rerum altissimarum cognitiones appingunt, quae inter excultissimas atque doctissimas gentes, ut graecos, vix tandem longo post humaniorum temporum intervallo sunt inventae et excogitatae; et ut haec omnia, quae de sapientia heroica, de poetis theologis forte quadam et temere hactenus dieta sunt, constent — dicamus sapientiam heroicam fuisse quam optimos ipsa rerum natura docuerit, ut eorum divinarum rerum contemplatio ipsa coeli observatio fuerit, a qua romani in iure augurio — quod ab ethruscis, regno Italiae fiorentissimo, ut supra vidimus, quum Athenae vix parvae erant, acceperant — «coeli tempia» mansere dieta? eaque contemplatione naturam deorum cognoverint, quantum ad rerum humanarum providentiam spedare arbitrarentur? et ex caelo, exempli gratia, caeli mentem Iovem sibi confinxerint? eique fulmen et aquilam attribuerint (quae sunt argumenta ferme totius divinationis, a qua potissimum res divinae sunt appellatae)? suis etymis rerum naturas definierint, ut, exempli gratia ab aqua, quae ὕδωρ graecis (unde ὑδρός, aqueus serpens, «hydrus» Horatio, «natrix» Ciceroni, «draco» vulgo latinorum dictus), «hydram» terram ex humore constantem definierint, quae igne non ferro extinguatur? postremo tum fundandarum, tum regendarum rerumpublicarum prudentia praestiterint, quam, rebus ipsis dictantibus1, a divina providentia2 didicissent?

  1. Cap. XLVI, § «Igitur» [2].
  2. Ibidem.