Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/204

194 caput clxxiii

De tutelis Atilia.

[11] De tutelis lex Atilia, ut mulieribus pupillisve tutorem non habentibus praetor cum maiore parte tribunorum Romae tutores daret. Auctor non constat. Plebisscitum videtur, tum quod uno appellata nomine, tum quod ea praetori, magistratui senatorio, tribuni plebis adduntur.

De tutelis Iulia et Titia.

[12] Nam Iulia et Titia, ut provinciarum praesides mulieribus pupillisve tutorem non habentibus darent, auctorem certum non habet. Videtur lata sub principatu, quo omnes provinciarum rectores «praesides», ut in republica libera «praetores» dicti.

De legatorum modo lex Furia — Voconia — Falcidia.

[13] Lex Furia, quae omnium prima legatis adhibet modum, a Caio Furio tribuno plebis certo lata. Voconiam, secundam legem quae legatis moderatur, tulit Quintus Voconius Saxa tribunus plebis, Coepione et Philippo consulibus anno dxciv. Falcidia, ultima lex qua modus legatis stetit, lata est a Publio Falcidio tribuno plebis, Domitio, Asina consulibus, anno dccxiii.

De posthumorum institutione Iunia Velleia.

[14] Lex autem Iunia Velleia de posthumis instituendis1 dubium habet auctorem. Cuiacius pro «Iunia» legendum censet «Iuliam». Itaque pro plebisscito nos pro iure nostro acceperimus, et coniicimus esse formulam institutionis in testamentis optimatium arcanam, hac lege universae plebi evulgatam: ne posthac posthumi rumperent testamenta et asses hereditatum aequis partibus in omnes heredes ab intestato dissiparentur.

  1. Dig., XXVIII, 2 (De liberis et posthumis heredibus instituendis vel exheredandis), 29 («Gallus»).