Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/187


caput clxvii 177

dominium ex iure quiritium civibus ministrabat, ut supra diximus1 — unde testamentis proprias solennitates induxit, scripturam, septem testium numerum et signacula, quibus solennitatibus is praestabat testamentis ab ipso «praetoriis» appellatis iuris civilis auctoritatem2; — et idem praetor custos iuris esset in actionibus seu formulis, quibus postulantibus ius dicebat; et formula actionis «ius» dieta. Actiones enim sunt proprie rerum nostrarum legibus formatae tutelae3, quibus nostra tuemur et conservamus. Quare praetor, quum ius dicebat, erat proprie custos civilis iuris.

CAPUT CLXVII

DE IURISPRUDENTIA ARCANA ROMANA

[1] Heic vero disserendum, ipsa rerum serie, se offert argumentum de iurisprudentia arcana romanorum: quod, quia non solum romanis rebus romanaequae iurisprudentiae, sed universae historiae universaeque eruditioni affert luculentissimam lucem, miror sane Arnoldum Clapmarium, in libro De arcanis rerumpublicarum, eruditissimum alioqui huius argumenti scriptorem, id nedum in nulla republica, sed ne in romana quidem, in qua maxime eminuit, non solum non observasse, sed ne esse quidem suspicatum. Nos, in nostro libro De ratione studiorum nostri temporis cum antiquorum collata, aliqua super hac re disseruimus, sed inchoata, quia nondum iurisprudentiae principium, quod tum vestigabamus, invenimus. His de caussis, igitur, haec res nobis est altius repetenda.

In republica libera ius palam. — In republica regia arcani reges. —
In republica optimatium ius arcanum.

[2] In republica mere libera omnia palam aguntur et generose. In republica mere regia, quia ius omne in scrinio

  1. Cap. CXXXI.
  2. Institutiones, II, 10 (De testamentis ordinandis), § 3 («Sed cum paullatim»).
  3. Cap. CXXI.